Sescenti anni colliguntur, ex quo Universitas Iagellonica renovata est.
Qua occasione oblata placuit conscribi atque edi Libros Aureos
singularum Facultatum, sed etiam duarum Academiarum, quae nunc ad
Communitatem nostram non pertinent, nam olim ex ea sunt remotae:
Pontificiam Academiam Theologicam Cracoviensem et Academiam
Agronomicam Hugono-Kollontayanam Cracoviensem dicimus.
Horum librorum lectores discere possunt, quantum Polonorum et
aliorum populorum viri docti feminaeque doctae, imprimis autem
Academiae nostrae antiquissimae, saeculis praeteritis in litteris
scientiisque promovendis profecerint atque meruerint. Consilium a
nobis initum peragitur ratione, ut ita dicamus, humanissima:
disseruimus enim de viris feminisque doctis, quarum studio maximo ac
impigro labore Alma Mater Cracoviensis floruit. Igitur disputationes,
quarum auctores de vita, moribus ac operibus professorum Universitatis
Iagellonicae scripserunt, cum imagines doctorum verbis depingunt, tum
litterarum scientiarumque progressum in Polonia factum enarrant.
curavit Venceslaus Walecki
English version
|