<< Previous pl en Next >>

Złote Księgi Uniwersytetu Jagiellońskiego

Powiekszenie Powiekszenie Powiekszenie

Powiekszenie Powiekszenie Powiekszenie

Powiekszenie Powiekszenie Powiekszenie

Powiekszenie Powiekszenie Powiekszenie

Sescenti anni colliguntur, ex quo Universitas Iagellonica renovata est. Qua occasione oblata placuit conscribi atque edi Libros Aureos singularum Facultatum, sed etiam duarum Academiarum, quae nunc ad Communitatem nostram non pertinent, nam olim ex ea sunt remotae: Pontificiam Academiam Theologicam Cracoviensem et Academiam Agronomicam Hugono-Kollontayanam Cracoviensem dicimus.

Horum librorum lectores discere possunt, quantum Polonorum et aliorum populorum viri docti feminaeque doctae, imprimis autem Academiae nostrae antiquissimae, saeculis praeteritis in litteris scientiisque promovendis profecerint atque meruerint. Consilium a nobis initum peragitur ratione, ut ita dicamus, humanissima: disseruimus enim de viris feminisque doctis, quarum studio maximo ac impigro labore Alma Mater Cracoviensis floruit. Igitur disputationes, quarum auctores de vita, moribus ac operibus professorum Universitatis Iagellonicae scripserunt, cum imagines doctorum verbis depingunt, tum litterarum scientiarumque progressum in Polonia factum enarrant.

curavit: Venceslaus Walecki

<< Previous pl en Next >>







English version

Main page
Publications

Kochanowski in Enlightenment
The Tradition of the Old Polish Culture
Kochanowski's Latin Works
Sixteenth-century Polish Prose
In Conversation with the Spirit
Die altere polnische Lit.
Polnische Renaissance
Editions of the writings of Kochanowski and others
Old-Polish Songbook
A Short History of Polish Lit.
The Eternal Man
Polish literature
Golden Books