Hac editione critica Ioannis Cochanovii, poetarum Polonorum principis, duo poemata rustica: Dryas Zamchana Latine atque Polonice depictum et Pan Zamchanus tantum Polonice conscriptum variis annotationibus et commentariis philologorum instructa continentur. Initio carmen Dryas Zamchana Latine a poeta compositum postea in linguam Polonam versum esse videtur. Cum textus Latinus et versio Polona huius opusculi inter se non multum differant, tamen in textu Latino ea de rebus politicis accuratius et subtilius narrantur, at in versione Polona descriptiones rerum naturae abundantius afferuntur. In appendice speciosum auctoris autographum adiungitur.
|
|